23 Vixit autem Sara centum vigintiseptem annis.
2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret, et fleret eam.
3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :
4 Advena sum et peregrinus apud vos ; date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.
5 Responderunt filii Heth, dicentes :
6 Audi nos domine, princeps Dei es apud nos ; in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum ; nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.
7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth,
8 Dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor,
9 Ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui ; pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.
10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :
11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor : Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei, sepeli mortuum tuum.
12 Adoravit Abraham coram populo terræ.
13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso, ut audias me : Dabo pecuniam pro agro ; suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.
14 Responditque Ephron :
15 Domine mi, audi me : Terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet ; istud est pretium inter me et te ; sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.
16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.
17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,
18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.
20 Et confirmatus est ager, et antrum, quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.