9 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.
2 Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem ; et uniuscujusque vas interitus in manu ejus ; vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus ; et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.
3 Et gloria Domini Israel assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus ; et vocavit virum, qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis.
4 Et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem ; et signa thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, quæ fiunt in medio ejus.
5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini.
6 Senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem ; omnem autem super quem videritis Thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos, qui erant in civitate.
8 Et cæde completa, remansi ego ; ruique super faciem meam, et clamans ajo : Heu, heu, heu, Domine Deus ; ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Jerusalem ?
9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israel, et Juda, magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione ; dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.
10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor ; viam eorum super caput eorum reddam.
11 Et ecce vir, qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens : Feci sicut præcepisti mihi.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.