Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Ecclesiastes

(Versiculus)

6 Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :

2 Vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ, ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud ; hoc vanitas et miseria magna est.

3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat ; de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.

4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.

5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.

6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia ?

7 Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur.

8 Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?

9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.

10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit