27 Præcepit autem Moyses et seniores Israel, populo dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie :
2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,
3 Ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso, ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis, in monte Hebal, et lævigabis eos calce ;
5 Et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo, de lapidibus quos ferrum non tetigit,
6 Et de saxis informibus et impolitis ; et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
7 Et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.
9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem : Attende, et audi, Israel : hodie factus es populus Domini Dei tui :
10 Audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.
11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens :
12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.
14 Et pronuntiabunt levitæ, dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce :
15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito ; et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.
16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem ; et dicet omnis populus : Amen.
17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui ; et dicet omnis populus : Amen.
18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere ; et dicet omnis populus : Amen.
19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli, et viduæ ; et dicet omnis populus : Amen.
20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus ; et dicet omnis populus : Amen.
21 Maledictus qui dormit cum omni jumento ; et dicet omnis populus : Amen.
22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ ; et dicet omnis populus : Amen.
23 Maledictus qui dormit cum socru sua ; et dicet omnis populus : Amen.
24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum ; et dicet omnis populus : Amen.
25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis ; et dicet omnis populus : Amen.
26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit ; et dicet omnis populus : Amen.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.