Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Canticum Canticorum

(Versiculus)

1 Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,

2 Fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.

3 Trahe me ; post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum ; recti diligunt te.

4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi.

6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

7 Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.

10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.

11 Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.

13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.

14 Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.

15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.

16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit