2 Igitur post hæc consuluit David Dominum dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Juda ? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron.
2 Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezraelites, et Abigail, uxor Nabal Carmeli ;
3 Sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua ; et manserunt in oppidis Hebron.
4 Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes-Galaad sepelissent Saul.
5 Misit ergo David nuntios ad viros Jabes-Galaad, dixitque ad eos : Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum !
6 Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem, sed et ego reddam gratiam eo quod fecistis verbum istud.
7 Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis ; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
8 Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,
9 Regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum.
10 Quadraginta annorum erat Isboseth, filius Saul, cum regnare cœpisset super Israel, et duobus annis regnavit. Sola autem domus Juda sequebatur David.
11 Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum, et sex mensium.
12 Egressusque est Abner, filius Ner, et pueri Isboseth, filii Saul, de castris in Gabaon.
13 Porro Joab, filius Sarviæ, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt, hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera.
14 Dixitque Abner ad Joab : Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab : Surgant.
15 Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth, filii Saul, et duodecim de pueris David.
16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul ; vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon.
17 Et ortum est bellum durum satis in die illa ; fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
18 Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asael ; porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis.
19 Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.
20 Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait : Tune es Asael ? Qui respondit : Ego sum.
21 Dixitque ei Abner : Vade ad dexteram sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum.
22 Rursumque locutus est Abner ad Asael : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.
23 Qui audire contempsit, et noluit declinare ; percussit ergo eum Abner aversa hasta, in inguine, et transfodit ; et mortuus est in eodem loco ; omnesque qui transibant per locum illum in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant.
24 Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit ; et venerunt usque ad collem aquæductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.
25 Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner ; et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.
26 Et exclamavit Abner ad Joab, et ait : Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet ? An ignoras quod periculosa sit desperatio ? Usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos ?
27 Et ait Joab : Vivit Dominus ! si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum.
28 Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen.
29 Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa ; et transierunt Jordanem, et, lustrata omni Bethoron, venerunt ad castra.
30 Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum ; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele ;
31 Servi autem David percusserunt de Benjamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
32 Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.