15 Anno vigesimo septimo Jeroboam, regis Israel, regnavit Azarias, filius Amasiæ, regis Juda.
2 Sedecim annorum erat cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Jechelia, de Jerusalem.
3 Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias, pater ejus.
4 Verumtamen excelsa non est demolitus ; adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum. Joatham vero, filius regis, gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.
6 Reliqua autem sermonum Azariæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda ?
7 Et dormivit Azarias cum patribus suis ; sepelieruntque eum cum majoribus suis in Civitate David ; et regnavit Joatham, filius ejus, pro eo.
8 Anno trigesimo octavo Azariæ, regis Juda, regnavit Zacharias, filius Jeroboam, super Israel in Samaria sex mensibus.
9 Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus ; non recessit a peccatis Jeroboam, filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
10 Conjuravit autem contra eum Sellum, filius Jabes, percussitque eum palam, et interfecit ; regnavitque pro eo.
11 Reliqua autem verborum Zachariæ, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ?
12 Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens : Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita.
13 Sellum, filius Jabes, regnavit trigesimo nono anno Azariæ, regis Juda ; regnavit autem uno mense in Samaria ;
14 Et ascendit Manahem, filius Gadi, de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum, filium Jabes, in Samaria, et interfecit eum, regnavitque pro eo.
15 Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ?
16 Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa, noluerant enim aperire ei ; et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas.
17 Anno trigesimo nono Azariæ, regis Juda, regnavit Manahem, filius Gadi, super Israel decem annis in Samaria.
18 Fecitque quod erat malum coram Domino ; non recessit a peccatis Jeroboam, filii Nabat, qui peccare fecit Israel cunctis diebus ejus.
19 Veniebat Phul, rex Assyriorum, in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus.
20 Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.
21 Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ?
22 Et dormivit Manahem cum patribus suis ; regnavitque Phaceia, filius ejus, pro eo.
23 Anno quinquagesimo Azariæ, regis Juda, regnavit Phaceia, filius Manahem, super Israel, in Samaria, biennio.
24 Et fecit quod erat malum coram Domino ; non recessit a peccatis Jeroboam, filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
25 Conjuravit autem adversus eum Phacee, filius Romeliæ, dux ejus ; et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum ; et interfecit eum, regnavitque pro eo.
26 Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ?
27 Anno quinquagesimo secundo Azariæ, regis Juda, regnavit Phacee, filius Romeliæ, super Israel, in Samaria, viginti annis.
28 Et fecit quod erat malum coram Domino ; non recessit a peccatis Jeroboam, filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
29 In diebus Phacee, regis Israel, venit Theglath-Phalasar, rex Assur, et cepit Aion, et Abel Domum-Maacha, et Janoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali ; et transtulit eos in Assyrios.
30 Conjuravit autem, et tetendit insidias Osee, filius Ela, contra Phacee, filium Romeliæ, et percussit eum, et interfecit ; regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham, filii Oziæ.
31 Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ?
32 Anno secundo Phacee, filii Romeliæ, regis Israel, regnavit Joatham, filius Oziæ, regis Juda.
33 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset ; et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Jerusa, filia Sadoc.
34 Fecitque quod erat placitum coram Domino ; juxta omnia quæ fecerat Ozias, pater suus, operatus est.
35 Verumtamen excelsa non abstulit ; adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam.
36 Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda ?
37 In diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin, regem Syriæ, et Phacee, filium Romeliæ.
38 Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in Civitate David patris sui. Et regnavit Achaz, filius ejus, pro eo.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.