Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

II Paralipomenon

(Versiculus)

27 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset ; et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Jerusa, filia Sadoc.

2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias, pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini ; et adhuc populus delinquebat.

3 Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.

4 Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.

5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos ; dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei ; hæc ei præbuerunt filii Ammon, in anno secundo et tertio.

6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israel et Juda.

8 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.

9 Dormivitque Joatham cum patribus suis ; et sepelierunt eum in civitate David ; et regnavit Achaz, filius ejus, pro eo.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit