Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Samuelis

(Versiculus)

27 Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul ; nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israel ? Fugiam ergo manus ejus.

2 Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis, filium Maoch, regem Geth.

3 Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus ; vir et domus ejus ; et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.

4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.

5 Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus ut habitem ibi ; cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?

6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg ; propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.

7 Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.

8 Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri et de Gerzi et de Amalecitis ; hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti.

9 Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem ; tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.

10 Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.

11 Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos. Hæc fecit David, et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.

12 Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Israel ; erit igitur mihi servus sempiternus.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit