Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Samuelis

(Versiculus)

7 Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa ; Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.

2 Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israel post Dominum.

3 Ait autem Samuel ad universam domum Israel, dicens : Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth ; et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.

4 Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.

5 Dixit autem Samuel : Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro vobis Dominum.

6 Et convenerunt in Masphath ; hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, et jejunaverunt in die illa, atque dixerunt ibi : Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israel in Masphath.

7 Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israel in Masphath, et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum.

8 Dixeruntque ad Samuelem : Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum.

9 Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino ; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus.

10 Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere prælium contra Israel ; intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et cæsi sunt a facie Israel.

11 Egressique viri Israel de Masphath, persecuti sunt Philisthæos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar.

12 Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen ; et vocavit nomen loci illius ; Lapis adjutorii. Dixitque : Hucusque auxiliatus est nobis Dominus.

13 Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel ; facta est itaque manus Domini super Philisthæos, cunctis diebus Samuelis.

14 Et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Israel Israeli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos ; liberavitque Israel de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israel et Amorrhæum.

15 Judicabat quoque Samuel Israelem cunctis diebus vitæ suæ.

16 Et ibat per singulos annos circuiens Bethel, et Galgala, et Masphath, et judicabat Israelem in supradictis locis.

17 Revertebaturque in Ramatha ; ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israelem ; ædificavit etiam ibi altare Domino.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit