Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Paralipomenon

(Versiculus)

26 Divisiones autem janitorum : de Coritis : Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.

2 Filii Meselemiæ : Zacharias, primogenitus ; Jadihel secundus ; Zabadias, tertius ; Jathanael, quartus ;

3 Ælam, quintus ; Johanan, sextus ; Elioenai, septimus.

4 Filii autem Obededom : Semeias, primogenitus ; Jozabad, secundus ; Joaha, tertius ; Sachar, quartus ; Nathanael, quintus ;

5 Ammiel, sextus ; Issachar, septimus ; Phollathi, octavus, quia benedixit illi Dominus.

6 Semei autem, filio ejus, nati sunt filii, præfecti familiarum suarum ; erant enim viri fortissimi.

7 Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi ; Eliu quoque, et Samachias.

8 Omnes hi, de filiis Obededom ; ipsi, et filii, et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.

9 Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.

10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari, Semri, princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem) ;

11 Helcias, secundus ; Tabelias, tertius ; Zacharias, quartus. Omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.

12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum, ministrarent in domo Domini.

13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.

14 Cecidit ergo sors orientalis Selemiæ. Porro Zachariæ, filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.

15 Obededom vero, et filiis ejus, ad austrum ; in qua parte domus erat seniorum concilium.

16 Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.

17 Ad orientem vero levitæ sex, et ad aquilonem quatuor, per diem ; atque ad meridiem similiter in die quatuor ; et ubi erat concilium bini et bini.

18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.

19 Hæ sunt divisiones janitorum, filiorum Core et Merari.

20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.

21 Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum ; Ledan, et Gersonni, Jehieli.

22 Filii Jehieli : Zathan, et Joel, fratres ejus, super thesauros domus Domini.

23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.

24 Subael autem, filius Gersom, filii Moysi, præpositus thesauris.

25 Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias ; et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.

26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum, quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus ;

27 De bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini.

28 Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul, filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab, filius Sarviæ : Omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.

29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus, ad opera forinsecus super Israel, ad docendum, et judicandum eos.

30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus, viri fortissimi, mille septingenti, præerant Israeli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.

31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria, secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,

32 Fratresque ejus, robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit