Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Paralipomenon

(Versiculus)

2 Filii autem Israel : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,

2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad et Aser.

3 Filii Juda : Her, Onan, et Sela. Hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda, malus coram Domino, et occidit eum.

4 Thamar autem, nurus ejus peperit ei Phares et Zara. Omnes ergo filii Juda, quinque.

5 Filii autem Phares : Hesron et Hamul.

6 Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.

7 Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis.

8 Filii Ethan : Azarias.

9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.

10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.

11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.

12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.

13 Isai autem genuit primogenitum Eliab ; secundum, Abinadab ; tertium, Simmaa,

14 Quartum, Nathanael ; quintum, Raddai ;

15 Sextum, Asom ; septimum, David.

16 Quorum sorores fuerunt : Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asael, tres.

17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether, Ismahelites.

18 Caleb vero, filius Hesron, accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth ; fueruntque filii ejus : Jaser, et Sobab, et Ardon.

19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephratha, quæ peperit ei Hur.

20 Porro Hur genuit Uri ; et Uri genuit Bezeleel.

21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir, patris Galaad ; et accepit eam cum esset annorum sexaginta ; quæ peperit ei Segub.

22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.

23 Cepitque Gessur, et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum. Omnes isti filii Machir, patris Galaad.

24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron, uxorem Abia, quæ peperit ei Assur, patrem Thecuæ.

25 Nati sunt autem filii Jerameel, primogeniti Hesron, Ram, primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.

26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.

27 Sed et filii Ram, primogeniti Jerameel, fuerunt : Moos, Jamin, et Achar.

28 Onam autem habuit filios : Semei, et Jada. Filii autem Semei : Nadab, et Abisur.

29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban, et Molid.

30 Filii autem Nadab fuerunt : Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.

31 Filius vero Apphaim : Jesi, qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.

32 Filii autem Jada, fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.

33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.

34 Sesan autem non habuit filios, sed filias ; et servum ægyptium, nomine Jeraa.

35 Deditque ei filiam suam uxorem ; quæ peperit ei Ethei.

36 Ethei autem genuit Nathan ; et Nathan genuit Zabad.

37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.

38 Obed genuit Jehu ; Jehu genuit Azariam.

39 Azarias genuit Helles ; et Helles genuit Elasa.

40 Elasa genuit Sisamoi ; Sisamoi genuit Sellum.

41 Sellum genuit Icamiam ; Icamia autem genuit Elisama.

42 Filii autem Caleb, fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ipse est pater Ziph ; et filii Maresa, patris Hebron.

43 Porro filii Hebron : Core, et Taphua, et Recem, et Samma.

44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam ; et Recem genuit Sammai.

45 Filius Sammai, Maon ; et Maon pater Bethsur.

46 Epha autem, concubina Caleb, peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.

47 Filii autem Jahaddai : Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.

48 Concubina Caleb, Maacha, peperit Saber, et Tharana.

49 Genuit autem Saaph, pater Madmena, Sue, patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.

50 Hi erant filii Caleb, filii Hur, primogeniti Ephratha : Sobal, pater Cariathiarim.

51 Salma, pater Bethlehem ; Hariph, pater Bethgader.

52 Fuerunt autem filii Sobal, patris Cariathiarim, qui videbat dimidium Requietionum.

53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.

 54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium Requietionis Sarai.

 55 Cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

sz


Aperit