1 Paulus, servus Dei, apostolus autem Jesu Christi, secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis quæ secundum pietatem est,
2 In spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus ante tempora secularia ;
3 Manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei,
4 Tito, dilecto filio, secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu, Salvatore nostro.
5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi :
6 Si quis sine crimine est, unius uxoris vir ; filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem ; non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum,
8 Sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
9 Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores, maxime qui de circumcisione sunt ;
11 Quos oportet redargui, qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta :Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide.
14 Non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate.
15 Omnia munda mundis ; coinquinatis autem, et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.