Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Matthæum

(Versiculus)

24 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.

2 Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.

3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?

4 Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat ;

5 Multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus ; et multos seducent.

6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini ; oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis ;

7 Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca ;

8 Hæc autem omnia initia sunt dolorum.

9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos ; et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.

10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.

11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.

12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum ;

13 Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus ; et tunc veniet consummatio.

15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat ;

16 Tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes ;

17 Et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua ;

18 Et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.

19 Væ autem prægnantibus ; et nutrientibus in illis diebus.

20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato ;

21 Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro ; sed propter electos breviabuntur dies illi.

23 Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic ; nolite credere.

24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ ; et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.

25 Ecce prædixi vobis.

26 Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; ecce in penetralibus, nolite credere.

27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem ; ita erit et adventus Filii hominis.

28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.

29 Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur ;

30 Et tunc parebit signum Filii hominis in cælo ; et tunc plangent omnes tribus terræ ; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.

31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna ; et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.

32 Ab arbore autem fici discite parabolam ; cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas ;

33 Ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est in januis.

34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.

35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.

36 De die autem illa, et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.

37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis ;

38 Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,

39 Et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes ; ita erit et adventus Filii hominis.

40 Tunc duo erunt in agro ; unus assumetur, et unus relinquetur.

41 Duæ molentes in mola ; una assumetur, et una relinquetur.

42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.

43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

44 Ideo et vos estote parati ; quia qua nescitis hora Filius Hominis venturus est.

45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore ?

46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem ;

47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.

48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire ;

49 Et cœperit percutere conservos suos, manducet autem, et bibat cum ebriosis ;

50 Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora, qua ignorat ;

51 Et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis ; illic erit fletus, et stridor dentium.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit