Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Lucam

(Versiculus)

13 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.

2 Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ?

3 Non, dico vobis ; sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.

4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos ; putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem ?

5 Non, dico vobis ; sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.

6 Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.

7 Dixit autem ad cultorem vineæ : Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio ; succide ergo illam ; ut quid etiam terram occupat ?

8 At ille respondens, dicit illi : Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora ;

9 Et siquidem fecerit fructum ; sin autem, in futurum succides eam.

10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.

11 Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.

12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.

13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.

14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt, in quibus oportet operari ; in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.

15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare ?

16 Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?

17 Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus ; et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.

18 Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud ?

19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum ; et crevit, et factum est in arborem magnam ; et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.

20 Et iterum dixit : Cui simile æstimabo regnum Dei ?

21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.

22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.

23 Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :

24 Contendite intrare per angustam portam ; quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.

25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis ; et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis.

26 Tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.

27 Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis ; discedite a me, omnes operarii iniquitatis.

28 Ibi erit fletus, et stridor dentium, cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.

29 Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno Dei.

30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.

31 In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc, quia Herodes vult te occidere.

32 Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor.

33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare ; quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.

34 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti !

35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit