Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Final

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Johannem

(Versiculus)

21 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic :

2 Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.

3 Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim ; et illa nocte nihil prendiderunt.

4 Mane autem facto, stetit Jesus in littore ; non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.

5 Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non.

6 Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo ; et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.

7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus), et misit se in mare.

8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.

9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.

10 Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.

11 Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.

12 Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes quia Dominus est.

13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.

14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis.

15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.

16 Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.

17 Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti : tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas.

18 Amen, amen dico tibi : Cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.

19 Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.

20 Conversus Petrus, vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cæna super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ?

21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ?

22 Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere.

23 Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur ; sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ?

24 Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc ; et scimus quia verum est testimonium ejus.

25 Sunt autem et alia multa, quæ fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit