1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
2 Hoc erat in principio apud Deum.
3 Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum.
5 Et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
7 Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
11 In propria venit, et sui eum non receperunt.
12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus,
13 Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis ; et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.
15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat, dicens : Hic erat, quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat.
16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
17 Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
18 Deum nemo vidit umquam ; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum, ut interrogarent eum : Tu quis es ?
20 Et confessus est, et non negavit ; et confessus est : Quia non sum ego Christus.
21 Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.
22 Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? Quid dicis de teipso ?
23 Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?
26 Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua ; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
27 Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est ; cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
30 Hic est, de quo dixi : Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.
31 Et ego nesciebam eum : sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.
32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
33 Et ego nesciebam eum ; sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
34 Et ego vidi ; et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei.
35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce Agnus Dei.
37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?
39 Dicit eis : Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo, hora autem erat quasi decima.
40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
45 Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum, filium Joseph, a Nazareth.
46 Et dixit ei Nathanael : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni, et vide.
47 Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
48 Dicit ei Nathanael : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.
49 Respondit ei Nathanael, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel.
50 Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis : majus his videbis.
51 Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.