11 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
3 Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent.
4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo ; et per illam defunctus adhuc loquitur.
5 Fide Henoch translatus est, ne videret mortem ; et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus ; ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
6 Sine fide autem impossibile est placere Deo ; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
7 Fide Noe, responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum, et justitiæ quæ, per fidem est hæres est institutus.
8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem ; et exiit, nesciens quo iret.
9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis habitando, cum Isaac et Jacob, cohæredibus repromissionis ejusdem.
10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus.
11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis, quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tanquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
14 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi ;
16 Nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur ; et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones.
18 Ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen ;
19 Arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus, unde eum et in parabolam accepit.
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit, et adoravit fastigium virgæ ejus.
22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,
25 Magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem ;
26 Majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi, aspiciebat enim in remunerationem.
27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis ; Invisibilem enim tanquam videns sustinuit.
28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem, ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
29 Fide transierunt mare Rubrum tanquam per aridam terram ; quod experti Ægyptii, devorati sunt.
30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
32 Et quid adhuc dicam ? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis,
33 Qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum ;
34 Extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum ;
35 Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem.
36 Alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres ;
37 Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt ; in occisione gladii mortui sunt ; circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti ;
38 Quibus dignus non erat mundus ; in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terræ.
39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem ;
40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.