Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Galatas

(Versiculus)

4 Dico autem : Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium ;

2 Sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre.

3 Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.

4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,

5 Ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.

7 Itaque jam non est servus, sed filius. Quod si filius, et heres per Deum,

8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis qui natura non sunt dii serviebatis.

9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?

10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.

11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos. Fratres, obsecro vos : Nihil me læsistis.

13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem ; et tentationem vestram in carne mea.

14 Non sprevistis, neque respuistis ; sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.

15 Ubi est ergo beatitudo vestra ? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.

16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?

17 Æmulantur vos non bene ; sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.

18 Bonum autem æmulamini in bono semper, et non tantum cum præsens sum apud vos.

19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis ;

20 Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam ; quoniam confundor in vobis.

21 Dicite mihi, qui sub lege vultis esse : Legem non legistis ?

22 Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera.

23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est ; qui autem de libera, per repromissionem.

24 Quæ sunt per allegoriam dicta ; hæc enim sunt duo testamenta : unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar ;

25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.

26 Illa autem quæ sursum est Jerusalem, libera est ; quæ est mater nostra.

27 Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe, et clama, quæ non parturis, quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.

28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.

29 Sed quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc.

30 Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus ; non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.

31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ, qua libertate Christus nos liberavit.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit