26 Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temet ipso. Tunc Paulus, extenta manu, cœpit rationem reddere :
2 De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,
3 maxime te sciente omnia quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones propter quod obsecro patienter me audias
4 Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi ;
5 Præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere), quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus.
6 Et nunc in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus,
7 In quam duodecim tribus nostræ, nocte ac die deservientes sperant devenire ; de qua spe accusor a Judæis, rex,
8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ?
9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
10 Quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta ; et cum occiderentur, detuli sententiam.
11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare ; et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
12 In quibus dum irem Damascum, cum potestate et permissu principum sacerdotum,
13 Die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis, circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
14 Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? Durum est tibi contra stimulum calcitrare.
15 Ego autem dixi : Quis es, Domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos ; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi ;
17 Eripiens te de populo, et gentibus in quas nunc ego mitto te,
18 Aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.
19 Unde rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni ;
20 Sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.
21 Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
22 Auxilio autem adjutus Dei, usque in hodiernum diem sto testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
23 Si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
24 Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis, Paule, multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
25 At Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste ; sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
26 Scit enim de his rex ad quem et constanter loquor ; latere enim eum nihil horum arbitror ; neque enim in angulo quicquam horum gestum est.
27 Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis.
28 Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri.
29 Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt, hodie fieri tales qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
30 Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.
31 Et cum secessissent loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste.
32 Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.