14 Factum est autem Iconii, ut simul introirent synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo.
2 Qui vero increduli fuerunt Judæi suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
3 Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
4 Divisa est autem multitudo civitatis, et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum apostolis.
5 Cum autem factus esset impetus gentilium et Judæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos.
6 Intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram, et Derben, et universam in circuitu regionem,
7 Et ibi evangelizantes erant.
8 Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat.
9 Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia haberet fidem ut salvus fieret.
10 Dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exsilivit, et ambulabat.
11 Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam, lycaonice dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.
12 Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi.
13 Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.
14 Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbas, clamantes,
15 Et dicentes : Viri, quid hæc facitis ? Et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt ;
16 Qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas.
17 Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cœlo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra.
18 Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
19 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi ; et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
20 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
21 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
22 Confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
23 Et cum constituissent illis per singulas Ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domine, in quem crediderunt.
24 Transeuntesque Pisidiam, venerunt Pamphyliam.
25 Et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam ;
26 Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt.
27 Cum autem venissent, et congregassent Ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, etquia aperuisset gentibus ostium fidei.
28 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.