16 Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis : Ite, et effundite septem phialas iræ Dei in terram.
2 Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum, et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiæ, et in eos, qui adoraverunt imaginem ejus.
3 Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tanquam mortui ; et omnis anima vivens mortua est in mari.
4 Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum ; et factus est sanguis.
5 Et audivi angelum aquarum, dicentem : Justus es, Domine, qui es, et qui eras ; sanctus, qui hæc judicasti :
6 Quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere ; digni enim sunt.
7 Et audivi alterum ab altari, dicentem : Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.
8 Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines et igni ;
9 Et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam.
10 Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ ; et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore ;
11 Et blasphemaverunt Deum cæli, præ doloribus, et vulneribus suis ; et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis.
12 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum, Euphraten ; et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis.
13 Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ, spiritus tres immundos in modum ranarum.
14 Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei.
15 Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.
16 Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon.
17 Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens : Factum est.
18 Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræ motus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram, talis terræ motus, sic magnus.
19 Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt, et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ ejus.
20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
21 Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines ; et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.