Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Apocalypsis

(Versiculus)

10 Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo, amictum nube, et iris in capite ejus ; et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tanquam columnæ ignis ;

2 Et habebat in manu sua libellum apertum, et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram ;

3 Et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit ; et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.

4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram ; et audivi vocem de cælo dicentem mihi : Signa quæ locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere.

5 Et angelus quem vidi stantem super mare, et super terram, levavit manum suam ad cælum,

6 Et juravit per viventem in secula seculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt, et terram, et ea quæ in ea sunt : et mare, et ea quæ in eo sunt : Quia tempus non erit amplius ;

7 Sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos prophetas.

8 Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem : Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare et super terram.

9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum ; et dixit mihi : Accipe librum, et devora illum ; et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tanquam mel.

10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum, et erat in ore meo tanquam mel dulce ; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus ;

11 Et dixit mihi : Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit