Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

II Timotheum

(Versiculus)

2 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia quæ est in Christo Jesu ;

2 Et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.

3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu.

4 Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, ut ei placeat, cui se probavit.

5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.

6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.

7 Intellige quæ dico ; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,

9 In quo laboro usque ad vincula, quasi male operans ; sed verbum Dei non est alligatum.

10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.

11 Fidelis sermo : Nam si commortui sumus, et convivemus ;

12 Si sustinebimus, et conregnabimus ; si negaverimus, et ille negabit nos ;

13 Si non credimus, ille fidelis permanet ; negare seipsum non potest.

14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis, ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

16 Profana autem et vaniloquia devita ; multum enim proficiunt ad impietatem ;

17 Et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,

18 Qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.

19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : Cognovit Dominus qui sunt ejus ; et discedat ab iniquitate, omnis qui nominat nomen Domini.

20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia ; et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.

21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum.

22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.

23 Stultas autem, et sine disciplina quæstiones devita, sciens quia generant lites.

24 Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,

25 Cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,

26 Et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit