Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Final

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

II Joannis

(Versiculus)

1 Senior, Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,

2 Propter veritatem quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum.

3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu, Filio Patris, in veritate et caritate.

4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.

5 Et nunc rogo te, domina, non tanquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.

6 Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis ;

7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem : hic est seductor, et antichristus.

8 Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.

9 Omnis, qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet ; qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.

10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec AVE ei dixeritis.

11 Qui enim dicit illi AVE, communicat operibus ejus malignis.

12 Plura habens vobis scribere, nolui per chartam, et atramentum, spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium vestrum plenum sit.

13 Salutant te filii sororis tuæ Electæ.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit