Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Corinthios

(Versiculus)

12 De spiritualibus autem nolo vos ignorare, fratres.

2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.

3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu ; et nemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto.

4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus.

5 Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus.

6 Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.

7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.

8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ ; alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum ;

9 Alteri fides in eodem Spiritu ; alii gratia sanitatum in uno Spiritu ;

10 Alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

11 Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Christus.

13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi ; et omnes in uno spiritu potati sumus.

14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.

15 Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore ?

16 Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore ?

17 Si totum corpus oculus, ubi auditus ? si totum auditus, ubi odoratus ?

18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.

19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?

20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.

21 Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo ; aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.

22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt ;

23 Et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus ; et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.

24 Honesta autem nostra nullius egent ; sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem,

25 Ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.

26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra ; sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro,

28 Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores ; deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.

29 Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?

30 Numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?

31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit