Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER V
(Versiculus)

122 (Canticum graduum.) Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.

2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem !

3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.

4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.

6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te !

7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis !

8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 121. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 121. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit