Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER V
(Versiculus)

114 (Alleluja.) n In exitu Israel de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro.

2 Facta est Judæa sanctificatio ejus, Israel potestas ejus.

3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.

4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? Et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

6 Montes, exsultastis sicut arietes ? et, colles, sicut agni ovium ?

7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob.

8 Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 113.1-8. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 113.1-8. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit