Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Ezechielis

(Versiculus)

18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?

3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israel.

4 Ecce omnes animæ, meæ sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est ; anima, quæ peccaverit, ipsa morietur.

5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium, et justitiam,

6 In montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel ; et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit ;

7 Et hominem non contristaverit ; pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit ; panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento ;

8 Ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit ; ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum ;

9 In præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem ; hic justus est, vita vivet, ait Dominus Deus.

10 Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis ;

11 Et hæc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem ;

12 Egenum, et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem ;

13 Ad usuram dantem, et amplius accipientem ; numquid vivet ? non vivet ; cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur, sanguis ejus in ipso erit.

14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quæ fecit, timuerit, et non fecerit simile eis ;

15 Super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit ;

16 Et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento ;

17 A pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit ; hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.

18 Pater ejus quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.

19 Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet, quia filius judicium, et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.

20 Anima, quæ peccaverit, ipsa morietur ; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii ; justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

21 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium, et justitiam ; vita vivet, et non morietur.

22 Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor ; in justitia sua, quam operatus est, vivet.

23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?

24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet ? omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur ; in prævaricatione, qua prævaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur.

25 Et dixistis : Non est æqua via Domini. Audite ergo, domus Israel : Numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt ?

26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis ; in injustitia, quam operatus est, morietur.

27 Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit judicium, et justitiam ; ipse animam suam vivificabit.

28 Considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, et non morietur.

29 Et dicunt filii Israel : Non est æqua via Domini. Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israel, et non magis viæ vestræ pravæ ?

30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris ; et non erit vobis in ruinam iniquitas.

31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras, in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum, et quare moriemini domus Israel ?

32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus, revertimini, et vivite.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit