Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

II Samuelis

(Versiculus)

16 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth, in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum et utre vini.

2 Et dixit rex Sibæ : Quid sibi volunt hæc ? Responditque Siba : Asini, domesticis regis ut sedeant ; panes et palathæ, ad vescendum pueris tuis ; vinum autem, ut bibat siquis defecerit in deserto.

3 Et ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in Jerusalem, dicens : Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei.

4 Et ait rex Sibæ : Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex.

5 Venit ergo rex David usque Bahurim ; et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera, procedebatque egrediens, et maledicebat,

6 Mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David. Omnis autem populus et universi bellatores a dextro et a sinistro latere regis incedebant.

7 Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial !

8 Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui ; et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.

9 Dixit autem Abisai, filius Sarviæ, regi : Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi ? Vadam, et amputabo caput ejus.

10 Et ait rex : Quid mihi et vobis est filii Sarviæ ? Dimittite eum, ut maledicat ; Dominus enim præcepit ei ut malediceret David ; et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit ?

11 Et ait rex Abisai et universis servis suis : Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quærit animam meam ; quanto magis nunc filius Jemini ! Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini.

12 Si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.

13 Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo ; Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens.

14 Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus ; et refocillati sunt ibi.

15 Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo.

16 Cum autem venisset Chusai Arachites, amicus David, ad Absalom, locutus est ad eum : Salve, rex ! salve, rex !

17 Ad quem Absalom : Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum ? Quare non ivisti cum amico tuo ?

18 Responditque Chusai ad Absalom : Nequaquam, quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus, et universus Israel, et cum eo manebo.

19 Sed, ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum ? nonne filio regis ? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi.

20 Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere debeamus.

21 Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum, ut cum audierit omnis Israel quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.

22 Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario ; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.

23 Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Achitophel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit