Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Samuelis

(Versiculus)

19 Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David. Porro Jonathas, filius Saul, diligebat David valde.

2 Et indicavit Jonathas David, dicens : Quærit Saul pater meus occidere te ; quapropter observa te, quæso, mane, et manebis clam, et absconderis.

3 Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum, in agro ubicumque fueris ; et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro nuntiabo tibi.

4 Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum, dixitque ad eum : Ne pecces, rex, in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.

5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli. Vidisti, et lætatus es ; quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa ?

6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ juravit : Vivit Dominus ! quia non occidetur.

7 Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba hæc, et introduxit Jonathas David ad Saul ; et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius.

8 Motum est autem rursum bellum ; et egressus David pugnabit adversum Philisthiim, percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus.

9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul. Sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam ; porro David psallebat manu sua,

10 Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul ; lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit, et salvatus est nocte illa.

11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol, uxor sua, dicens : Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris,

12 Deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.

13 Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis.

14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David ; et responsum est quod ægrotaret.

15 Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens : Afferte eum ad me in lecto ut occidatur.

16 Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus.

17 Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi : Dimitte me, alioquin interficiam te.

18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul ; et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Naioth.

19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus : Ecce David in Naioth in Ramatha.

20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David ; qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi.

21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios ; prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios, qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,

22 Abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad Cisternam Magnam, quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit : In quo loco sunt Samuel et David ? Dictumque est ei : Ecce in Naioth sunt in Ramatha.

23 Et abiit in Naioth in Ramatha ; et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Naioth in Ramatha.

24 Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte ; unde et exivit proverbium : Num et Saul inter prophetas ?



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit